HISTORIA LIBRI I REGUM

CAPUT VII: De morte Heli, et filiorum ejus, et captione arcae a Philisthiim

#I Reg. IV#Psal. LXXIX

Et factum est, convenerunt Philisthiim in pugnam in Aphech, qui dicitur locus Jezraphel, pertinens ad Israel, quam vocat Josephus civitatem Ampheolbenitis. Israel quoque egressus est in praelium juxta Lapidem adjutorii, quod per prolepsim dictum est, id est per anticipationem, postea patebit, et victus est Israel, et ceciderunt de eo quasi quatuor millia virorum, et dixerunt seniores: Afferamus de Silo arcam Domini sedentis super cherubim. Quod ideo dictum est sicut et in Psalmo: Qui sedes super cherubim, quia gloria Domini ibi quandoque apparebat. Et tulerunt arcam, et iverunt cum ea duo filii Heli. Nam et Phinees jam fungebatur officio patris sui; et acceperant mandatum ab Heli, ne forte redirent ad eum sine arca, et timuerunt Philisthiim, et acrius pugnaverunt. Fugitque Israel, et caesa sunt ex eo triginta millia peditum, et arca Domini capta est, et duo filii Heli mortui sunt. Cucurrit autem puer Benjamita ex acie, et indicavit in Silo quod factum fuerat. Heli autem sedebat contra viam quae ducebat ad castra, spectans, id est auscultans. Jam enim caecus erat, ut tradunt Hebraei, id est caecutiens. Qui, audita strage populi, et morte filiorum quievit. Cum autem audisset arcam captam cecidit retrorsum, et fractis cervicibus exspiravit. Nurus autem ejus uxor Phinees praegnans erat, et prae dolore incurvavit se, et peperit filium septem mensium, ut dicit Josephus, et vocavit eum Icabod, id est inglorium, dicens: Translata est gloria Domini de Israel. Porro Heli judicavit Israel quadraginta annis. Cui concordat Josephus; LXX vero et Paralipomenon dicunt viginti. Potest dici quod, post Samsonem, viginti anni fluxerunt sine judice, qui aggregati sunt annis, quibus judicavit Heli. Quidam tamen dicunt viginti annos, quibus judicavit Samuel, aggregandos annis Heli magistri sui. Sed verius anni Samuelis, cum annis Saulis ascribuntur. Sane potuit fieri ut Heli factus judex transtulerit sacerdotium de domo Eleazar. Eleazar quidem succedit Phinees. Cui successit Abiezer, cui successit Buzi, cui successit Ozi, et translatum est sacerdotium.